Rushanara Ali - Bethnal Green and Bow

Terms & Conditions

Et placuit mihi in conspectu tuo non tumultuose abripere, sed leniter subtrahere ministerium linguae meae nundinis loquacitatis; ne ulterius pueri, (meditantes non legem tuam, non pacem tuam, sed insanias mendaces et bella forensia), mercarentur ex ore meo arma furori suo. et opportune iam paucissimi dies supererant ad vindemiales ferias; et statui tolerare illos, ut sollemniter abscederem.

Et redemptus a te iam non redirem venalis. consilium ergo nostrum erat coram te, coram hominibus autem nisi nostris quam effunderetur, quamquam tu nobis in convalle plorantionis ascendentibus, et cantantibus canticum graduum, dederas sagittas acutas, et carbones vastatores, adversus linguam subdolam velut consulendo contradicentem, et sicut cibum assolet, amando consumentem. Sagittaveras tu cor nostrum caritate tua.

Et gestabamus verba tua transfixa visceribus, et exempla servorum tuorum, quos de nigris lucidos et de mortuis vivos feceras, congesta in sinum cogitationis nostrae, urebant et absumebant gravem torporem, ne in ima vergeremus; et accendebant nos valide, ut omnis ex lingua subdola contradicitionis flatus inflammare nos acrius posset, non extinguere. verum tamen quia propter nomen tuum.

Quod sanctificasti per terras, etiam laudatores utique haberet votum et propositum nostrum, iactantiae simile videbatur non opperiri tam proximum feriarum tempus, sed de publica professione atque ante oculos omnium sita ante discedere, ut conversa in factum meum ora cunctorum intuentium, quam vicinum vindemialium diem praevenire voluerim, multa dicerent, quod quasi appetissem magnus videri. et quo mihi erat istuc, ut putaretur et disputaretur de animo meo.

Et blasphemaretur bonum nostrum? Quin etiam quod ipsa aestate litterario labori nimio pulmo meus cedere coeperat, et difficulter trahere suspiria, doloribusque pectoris testari se saucium, vocemque clariorem productioremve recusare; primo perturbaverat me, quia magisterii illius sarcinam paene iam necessitate ponere cogebat, aut si curari et convalescere potuissem, certe intermittere.

Sed ubi plena voluntas vacandi, et videndi, quoniam tu es dominus, oborta mihi est atque firmata -- nosti, deus meus -- etiam gaudere coepi, quod haec quoque suberat non mendax excusatio, quae offensionem hominum temperaret, qui propter liberos suos me liberum esse numquam volebant. plenus igitur tali gaudio, tolerabam illud intervallum temporis, donec decurreret -- nescio utrum vel viginti dies erant -- sed tamen fortiter tolerabantur, quia receserat cupiditas.

Quae mecum solebat ferre grave negotium, et ego premendus remanseram, nisi patientia succederet. peccasse me in hoc quisquam servorum tuorum, fratrum meorum, dixerit, quod iam pleno corde militia tua, passus me fuerim vel una hora sedere in cathedra mendacii. at ego non contendo. sed tu, domine misericordissime, nonne et hoc peccatum, cum ceteris horrendis et funereis, in aqua sancta ignovisti et remisisti mihi?

Corner curve image

Support Me

Rushanara Ali ButtonIf Labour is to win in Bethnal Green & Bow I need your help. Donate to my campaign, support me on Facebook, or download a button for your own website.

Fighting Crime

Preventing and reducing crime in Bethnal Green & Bow is a priority.

Employment

More and better jobs and training are key to Bethnal Green and Bow's success

Affordable Housing

Council Estate

Housing is a concern for all residents of Bethnal Green & Bow. I'll work to improve housing.

Join the campaign!

Latest News

11/06/10 17:56

Welcoming the English Defence League's decision to cancel their proposed march.

Rushanara Ali MP for Bethnal Green and Bow said:

“I welcome the English Defence League’s decision...

09/06/10 14:09

Rushanara Ali has nominated Diane Abbott in the Labour Leadership Contest.

Rushanara Ali MP said:

“I was one of the last three MPs, alongside Jack Straw and Phil Woolas...

02/06/10 10:23

Rushanara Ali leads condemnation of Israeli attack on Gaza Aid Convoy.

Rushanara Ali, Member of Parliament for Bethnal Green and Bow has written to the Foreign Secretary...

Valid XHTML© 2008 Rushanara Ali | Terms & Conditions
Published and promoted by Graham Taylor, on behalf of Rushanara Ali,
both at 349 Cambridge Heath Road, London, E2 9RA
Design and Implementation by Jon Worth | Powered by Typo3